monumenta.ch > Beda Venerabilis > 11
Beda, De Arte Metrica, X De metro dactylico, hexametro vel pentametro. <<<     >>> XII De scansionibus sive caesuris versus heroici.

XI Quae sit optima carminis forma. MANUSKRIPT-LINKS EINBLENDEN

1 At vero in hexametro carmine concatenatio versuum plurimorum solet esse gratissima, quod in Aratore et Sedulio frequenter invenies, modo duobus, modo tribus, modo quatuor aut quinque versibus, nonnunquam sex vel septem, vel etiam pluribus adinvicem connexis, quale est illud:
Lot Sodomis fugiente chaos, dum respicit uxor,
In statuam mutata salis stupefacta remansit,
Ad poenam conversa suam: quia nemo retrorsum
Noxia contempti vitans discrimina mundi,
Aspiciens salvandus erit; nec debet arator
Dignum opus exercens, multum in sua terga referre.
Et Arator:
Iura ministerii sacris altaribus apti,
In septem statuere viris, quos undique lectos
Levitas vocitare placet, quam splendida coepit
Ecclesiae fulgere manus, quae pocula vitae
Misceat, et latices cum sanguine porrigat igni.
Verum huiusmodi connexio, si ultra modum procedat, fastidium gignit ac taedium: hymnos vero quos choris alternantibus canere oportet, necesse est singulis versibus ad purum esse distinctos, ut sunt omnes Ambrosiani.
2 Optima autem versus dactylici ac pulcherrima positio est, cum primis penultima, ac mediis respondent extrema; qua Sedulius uti frequenter consuevit, ut:
Pervia divisi patuerunt caerula ponti;
Et,
Sicca peregrinas stupuerunt marmora plantas,
Et,
Edidit humanas animal pecuale loquelas.
Item in pentametro,
Dignatus nostris accubitare toris;
Et,
Rubra quod appositum testa ministrat olus.
Non tamen hoc continuatim agendum, verum post aliquot interpositos versus.
3 Si enim uno modo pedes semper ordinabis, et versus tametsi optimus sit, status statim vilescit: aliquando versus nominibus tantum perficere gratum est, ut Fortunatus:
Lilia, narcissus, violae, rosa, nardus, amomum,
Oblectant animos gramina nulla meos.
Quod idem et in propriis fecit nominibus, ut:
Sara, Rebecca, Rachel, Hester, Iudith, Anna, Noemi,
Quamvis praecipue culmen ad astra levent.
Fecit et in verbis:
Blanditur, refovet, veneratur, honorat, obumbrat,
Et locat in thalamo membra pudica sua.
Studendum praeterea metricis, quantum artis docorum non obsistit, ut mobilia nomina fixis praeponantur, sed nec concinentia nomina coniunctim ponantur, verum interposita qualibet alia parte orationis, ut:
Mitis in immitem virga est animata draconem.
Prius quam virga posuit mitis, prius immitem quam draconem; sed et hoc discretim, id est interposito verbo est animata: non quod haec semper observari necesse sit, sed quia cum fiunt, decori sint.
4 Nam et Prosper mutato hoc ordine, fecit versum decentissimum:
Moribus in sanctis pulchra est concordia pacis.
Et item,
Lex aeterna Dei stabili regit omnia nutu,
Nec vario mutat tempore consilium.
Et Lucanus poeta veteranus, Caesaris et Pompeii praelia descripturus, ita incipit:
Bella per Aemathios plus quam civilia campos,
Iusque datum sceleri canimus, populumque potentem,
In sua victrici conversum viscera dextra.
Cumque superba foret Babylon spolianda tropaeis
Ausoniis, umbraque erraret Crassus inulta,
Bella geri placuit nullos habitura triumphos.